Latinae graecaeque linguae magistrorum grex sumus. A nobis praebentur:
scholae per rete,
scholae aestivae in Italia,
scholae ubique,
scholae pro magistris.
Aug 2, 2020 • 11 tweets • 3 min read
[LA] Quis hoc adagium ignoret, quod in multis linguis reperitur? Quod quidem adhibetur cum quis prima rerum fronte conspecta decipitur (antiquitus enim philosophi barbam gerere dicebantur). #lingualatina#latin#sapientialatina#proverbialatina#latinedisco#scholalatina
Plutarchi locus afferri solet (“Quaestiones convivales”, 709b) velut fons, neque tamen ibi de proverbio agitur, quod nobis tradi potius videtur ab illo Arsenio, adagiorum collectore, cuius haec sunt verba: ἀπὸ πώγωνος φιλόσοφοι.